STEPHANITA

STEPHANITA
STEPHANITA
apud Interpretem G. Cedreni, ubi de Constantino Copronymo, Et persuasit (Anastasio Patriarchae) ut pro Monacho fieret Stephanita, carne vesceretur, et in regia mensa tibicines audire sustineret: ex Graeco ςτεφανίτης, coronatus est. Talesenim mensae Imperatoriae, uti olim convivio unicuique, interesse, moris erat, Dominic. Macer Hierolex. Apud veteres Graecos autem Στεφανίτης dicebatur sacer agon, seu sacrum certamen, e quo qui victor redibat, coronabatur; alias φυλλίνης quoque i. e. foliaceus: quod horum agonum praemia in sola corona consisterent, ut ait Pollux l. 3. c. 30. ὧν τὰ ἆθλα εν ςτεφάνῳ μόνῳ, et proin unius gloriae consequendae ergo susciperentur. Quibus oppositi non sacri agones, ἀργορίται seu δωρίται, appellati, in quibus pro donis ex argento, aere, aliisque quae verius sunt compendii, quam illius celebritatis, quae generosissimi cuiusque pectus acuit, certaretur. Vide Car. Paschalium Cononar. l. 6. c. 4. et 5. Ipsi vero sacrorum agonum Victores Ο᾿λυμπιονίκαι, Πυθιονίκαικτλ. dicebantur, vide suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Stephanītä — (gr.), in Griechenland Wettkämpfe, in denen der Preis ein Kranz war …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Street Legal (band) — Street Legal is a reggae/rock band located in Virginia and touring throughout Virginia/Maryland/North Carolina.Street Legal has been Named Fauquier County s Band of the year for 2006Street Legal performed at the Reggae sunsplash 2006 (Nissan… …   Wikipedia

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”